Nel 1137 un ambasceria dell'imperatore bizantino Giovanni II Comneno si recò; in Italia per stipulare un'alleanza con l'imperatore di Germania Lotario II contro il normanno Ruggero, re di Sicilia. Uno degli ambasciatori (un "filosofo", così viene chiamato) fu protagonista di una discussione dottrinale con il benedettino Pietro Diacono, che la riprodusse, speriamo fedelmente, nella sua opera Altercatio contra Graecum quendam, sive defensio Romanae ecclesiae ad orationem legati Costantinopolitani imperatoris in aula Lotharii, oggi contenuta unicamente nel  ms. Napoli Biblioteca Nazionale, II C 10, del sec. XVII, edito da A. Amelli in "Miscellanea Cassinese" 1 (1897)  pp. 10-32. I punti teologici di contrasto presi in esame furono il primato del papa, gli azimi e il celibato sacerdotale. Riproduco la sezione riguardante il celibato, che è molto interessante per la sua esaltazione del matrimonio e della sessualità al suo interno, che non fa appello a nessuna autorità patristica o canonica. La disputa sembra una replica in piccolo di quella in grande avvenuta un anno prima a Costantinopoli, protagonisti il tedesco Anselmo di Havelberg e il greco Niceta di Nicomedia.


PETRUS DIACONUS CASINENSIS


ALTERCATIO CONTRA GRAECUM QUENDAM

excerptum de coniugio clericorum


     

     
... Graecus respondit: "De Romanis Pontificibus satis superque dixisti. Nunc in animo est apponere, quare Romani Pontifices praeceptum Domini transgredientes, et Pauli Apostoli consilium abdicantes, novam doctrinam mundo induxerunt?"
Petrus Diaconus dixit: "In quo Romani Pontifices Domini praecepta transgressi sunt?"

Graecus respondit: "Rerum sator et altor cum in principio hominem de limo terrae plasmasset, ut sacra testatur historia, de costa eius illi formavit uxorem, per quam mundus repletus est: Patriarchae etiam et Prophetae omnes uxores habentes, nubentes et nuptui tradentes, Spiritum Sanctum habuerunt, Deique amici appellati sunt. Semper enim honesta coniugia a Deo benedicta sunt, et in tanta districtionis censura praefixa, ut maledictione mulctaretur, qui semen super terram non reliquissent. Sed quid ego veterum Patrum acta revolvens per devia quaeque discurro?  Ipse, ipse inquam mediator Dei et hominum homo Christus Iesus in mundum veniens nuptias benedixit, et miraculum in Cana Galileae, ubi nuptiae celebrabantur, patravit. Sed forsitan anguis lubricus, cui tot sunt linguae quot artus, super huiusce rei negotium allegoricis dictionibus nos conatur eludere: non recipio, sed simpliciter, prout Paulus Apostolus descripsit, sententias eius intelligo. Paulus namque Apostolus Corinthiis scribens dicit: "Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat: uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir". Et in alio loco: "Oportet presbyterum irreprehensibilem esse, domui suae curam gerentem, unius uxoris virum". Similiter autem de Diaconibus idem Paulus loquitur dicens: "Diaconem oportet sine crimine esse, unius uxoris virum, filios educantem cum timore Dei". Et rursum: "Melius est nubere quam uri". Et Dominus in Lege loquitur per Moysen: "Sacerdos virginem non repudiatam accipiet". Ioannes quoque Baptista, veri sponsi amicus, quo inter natos mulierum maior nemo surrexit, de pontifice Zacharia natus est: Petrus quoque, Philippus, et quamplures Apostolorum, nonne filios et filias habuerunt? Ecce quorum constitutiones, quorum scita, quorum iura Romani Pontifices contemnunt, et pro nihilo ducunt."

Petrus Diaconus dixit: "Omissis allegoricis disputationibus Paulum, quem proposuisti audi loquentem: "Vos in carne non estis, sed in spiritu". Et in alio loco: "Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt, tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim duo in carne una: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem: omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in vobis est. quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro". Et rursum: "Bonum est homini mulieren non tangere. Et coniugatis loquitur dicens: nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Et iterum: Revertimini in idipsum, ne tentet vos Sathanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium; volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis: Bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. Et rursus: "Alligatus es uxori? noli querere solutionem, solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem: Si autem acceperis uxorem, non peccasti, et si nupserit virgo, non peccavit, tribulationem tamen carnis habebunt  huiusmodi. Et paulo post: Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit. Mulier alligata est legi quanto  tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, liberata est, cui vult nubat, tantum in Domino; beatior autem erit si sic permanserit, secundum meum consilium". De eo autem quod Moysen nobis opposuistis, audi quid Dominus per eum sacerdotibus dicat: "Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino in quo est immunditia, peribit coram Domino". Et rursum: "Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur". Et in Levitico: "Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo; supervescetur tamen panibus qui offeruntur in Sanctuario, ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare qui maculam habet, et contaminare non debet Sanctuarium meum". Et in alio loco: "Docebitis filios Israel ut caveant immunditias, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos". Et Dominus ad Aaron: "Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis, tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini; quia praeceptum sempiternum est in generationes vestras; et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et ex mundum". Dominus quoque per Ieremiam dicit: "Saturari eos et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur, aequi amatores in feminas, et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat". Et iterum: "Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus; idcirco via eorum erat quasi lubriculum in tenebris; impellentur enim, et corruent in ea: Afferam super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. Hinc per Isaiam Dominus  dicit: Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? ne offeratis ultra sacrificium frustra, incensum abominatio est mihi". Et per Ieremiam: "Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suaveolentem de terra longinqua; holocaustomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi". Et per Malachiam: "O sacerdotes, qui despicitis nomen meum; et dixistis: In quo despeximus, nomen tuum ? Offertis super altare meum, panem pollutum". Et paulo post: "Ecce ego proiiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum". Rursumque per Isaiam: "Cum extenderitis", ait, "manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam". Hinc beatus Clemens de talibus loquitur, dicens: "Ministri  altaris Presbyteri sive Diaconi, ad dominica tales eligantur officia .... urceum sane ad salutare calicem non suggerat". Et rursum: "Clericus solus ad feminae tabernaculum non accedat, nec...... sed lectores, cantoresque tantummodo"."

Graecus respondit: "Si omnes tui corporis artus verterentur in linguas, universaeque membrorum compages articulatas ederent voces, a priori sententia nullatenus  revocare valebis animum meum: audio enim Dominum dicentem: "Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adiutorium simile sibi. Deus dicit: quia non est bonum esse hominem solum": et Romanus Papa dicit: bonum est esse hominem solum" Deus dixit: "Crescite et multiplicamini et replete terram" et Romanus Papa dixit: ne homines multiplicentur, ne crescant, ne repleant terram. Paulus Apostolus dicit: "Ut propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat" et Romanus Papa praedicat: ne uxores accipiant. Ideoque perge quo vis, quia contritos lacus fugio, nec de vestra aqua poculum sumam; hoc namque Constantinopolitana Ecclesia meruit, ut Pauli praecepta servaret".

....Haec Petro Diacono retexente, Graecus respondit: "Ut video, in longum tractatum tua te pertraxit oratio, et de Primatu quidem Romanae Ecclesiae, et de non rebaptizandis ab haereticis baptizatis, ita satisfecisti, ut omnis dubietas a corde meo fugata sit. Sed de azymis, et Clericorum coniugio vestra dicta non recipio, quia nec audeo, simulque beati Pauli sententiam ad mentem reducens: "Si quis vobis aliud evangelizaverit praeter id quod a me accepistis, anathema sit ". Nam in fide, in qua natus sum, in ipsa et moriar; neque enim melior sum quam patres mei."

His ita peroratis, cum nox diei finem imponeret, item Graecus dicta sua et supradicti Diaconi responsa, in Graecum sermonem transtulit, Patriarchae Constantinopolitano et Imperatori Porphirogenito deferenda. Auctoritates etiam, per quas mulieres Graeci defendebant, tunc in scriptis tradidit, quae in his verbis concludebantur. "Primum Dei ad homines praeceptum istud est: "Crescite et multiplicamini et replete terram". "Virgines enim, viduas, et maritatas, quae semel in Christo totae sunt, si non discrepent veris vel virtuosis uteris speribus, eiusdem esse meriti. Prima namque Dei sententia est: "Propter quod dimittet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una". Et rursum: "quod Deus coniunxit, homo non separet". Seth enim, Enos, Cahiaul, Malalehel, Iareth, Enoch, Mathusalem, Zamech, Noe, omnes uxores habuerunt, et ex Dei sententia filios procrearunt. Iste est Enoch, qui ambulavit cum Deo, et raptus in coelum est. Iste Noe, qui, cum essent utique multi virgines, solus cum filiis et uxoribus naufrago orbe servatus est. Abraham ob fidei meritum, benedictionem in filii generatione suscepit. Sara, cui defecerant muliebria, maledictionem sterilitatis, partus benedictione mutavit. Rebecca quasi prophetes interrogat Dominum, et audit ab eo: "Duae gentes et duo populi in utero tuo sunt". Jacob in uxore servivit et existimante Rachele, viri esse dare liberos et dicente da mihi liberos, respondidit: "Numquid pro Deo ego sum, qui te conclusit?" In tantum sciebat fructus nuptiarum esse Domini, non mariti. Joseph vir sanctus, et omnes Patriarchae uxores habuerunt, quibus aequaliter per Moysen benedixit Deus. Judas quoque Thamar habuit; et Onan a Domino occisus est, quia fratri invidit, et semen opris nuptiarum perdehat. Moyses plures feminas habuit, et cum Deo locutus est facie ad faciem. Maria fratri suo uxore detrahens, lepra a Deo in ultionem percussa est. Samson vir fortissimus, et per Angelum annunciatus, plures feminas habuit. Debbora et Barach, coniugio operam dantes, Sysaran et labin, et currus ferreos debellarunt, Samuel Naareus, qui ab infantia est nutritus in tabernaculo, et vestitus erat Ephod, filios procreavit, nec sacerdotalis pudicitia uxoris est diminuta complexu. Booz Ruth in aream cognovit, et lesse ac David inde produxit. David ducentis praeputiis et vitae periculo, filiae Regis quaesivit concubituin. Salomon quoque trecentas reginas, et septingentas concubinas et adulescentulam'um, quarum non est numerus naturas cognovit. Ezechias vir sanctissimus Manassen filium genuit. Iosias iustissimnus ab Olda uxore Sellum instructus est. Zacharias quoque et Elisabeth, et Petrus, ac reliqui Apostoli filios et filias habuerunt. Si autem voluerint Romani Pontifices assumere vanas defensiones, et ostendere quod mundus rudis eguerit incremento, audiant Paulum loquentem: "Adolescentiores viduas volo nubere. Et honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum. Mulier autem seducta in praevaricatione fuit, salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate". Et Moyses: "Maledictus qui non reliquerit semen super terram". Et Paulus: "Propter fornicationein unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat; Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro, mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et virsui corporis potestatem non habet, sed uxor". Et rursum: "Si se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri". Et iterum: "iis autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat". Et alibi: "Mulier quae sub viro est, vivente viro alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri; igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir eius, libera est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro". Et ad Thimotheum: "Volo iuniores viduas nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia; lam enim quae conversae sunt retro post Sathanam". Et Paulus: "Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam". Et rursum: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxonis virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed......................................................................." et feminae ardentissimam gulam viri libido restringat. Igitur quicumque masculum foemina uti prohibet, praecepto Dei contraire et repugnare dinoscitur. Deus enim generaliter. omnibus filis Adam praecepit, dicens: "Crescite et multiplicamini, et replete terram"; et hoc non uni sed omnibus praecepit. Omnibus namque hominibus Deus membra divisit, oculos ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, manus ad palpandum, genitalia ad gignendum et concipiendum, pedes ad ambulandum; et qui aliqui masculo vel feminae membra praeciderit, inimicus Dei per omnia esse probatur; quia quod Deus dedit, ille abstulit, et per suam crudelitatem Deo contraire vetitur. Ad hoc enim cuncta creata sunt, ut viri mortalium deservirent. Et sicut homo rationale animal quasi quidam habitator et possessor mundi Deo subiacet, et suum veneratur auctorem, ita cuncta animantia, aut in cibos hominum aut in vestitum, aut ad scindendam terram, aut ad subiectionem frugum ipsius hominis creata; vade et iumenta ab eo quod iuvent, appellantur. David quoque dicit: "quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum? Minuisti eum paulominus ab Angelis , gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris qui perambulant semitas maris". Est enim bos ad arandum, canis ad servandum, caprae ad lac, oves ad lanicinia  conditae sunt, porci, caprae, cervi, damulae, apri, lepores, omnes venationes, anseres silvestres et domestici, anates, ficedulae, fulica, turdus, gallina, si non comeduntur, haec omnia frustra a Deo creata sunt. Dominus quoque ad Noe: "Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum quasi olera virentia tradidi vobis omnia, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis". Et Apostolus: "Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infedelibus nihil est mundum". Venturos autem esse in novissimo dicit, qui prohibeant nubere, et vesci his quae Deus creavit ad utendum. Dominus quoque vini potator et vorator a Pharisaeis appellatur, Publicanorum convivia et peccatorum, et Zacchaei prandium excusans, vadens ad nuptiarum epulas. Porro si dicitis: eum esse ad prandium ieiunaturum, et impostorum more dixisse: hoc comedo, illud non comedo, nolo vinum bibere quod ex aquis creavi, in typo sanguinis sui non obtulit aquam sed vinum, post resurrectionem piscem et favum comedit: Patriarchae et Prophetae et Apostoli cum uxores habuerint, filios  genuerunt, Dei praecepta servaverunt. Nonne melius est, masculum feminam agnoscere, quam contra naturam in sexum suum ruere? Et quod execrabile est, naturam suam ad libidinem desiderantium simulando …..  gratis polluendam corrumpendamque subicere; et membra sua talium turpitudinum libidinibus miscere; neque enim mulier absque viro, neque vir absque muliere in Domino; sicut autem et mulier ex viro, vir per mulierem, omnia autem ex Deo. Copula ergo viri mulieris bona est, propter filiorum procreationem, et propter ipsam ex diverso sexu societatem, et ut carnalis ac iuvenilis incontinentia, ad propagandae prolis redigatur. Ad hoc enim unusquisque masculus foeminam debet habere, ut concupiscentia carnis redacta ad legitimum vinculum non dissoluta fluctuet, habens de seipsa irrefrenabilem carnis infirmitatem et indissolubilem utriusque naturae societatem. Debent ergo viri et feminae, non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem filiorum procreandorum causa, quae prima humani generis in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis in …. excipiendae ad illicitos concubitus evitandos mutuam servitutem, ne si . . . . iunguntur, incidant, tentante Sathana, in sodomiticum vitium. Paulus quoque Apostolus ait: Si acceperis uxorem non peccasti, et si nupserit virgo non peccavit". Misceri autem masculum feminae amore filiorum, officium est . . . . do. Quod enim cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnalis, quae tamen in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Homo vero, sive de adulterio, sive de coniugio nascatur, opus est Dei: ad utrumque namque sexum pertinet illa benedictio Dei dicentis: "Crescite et multiplicamini". Ad hoc opus bonum diversi sexus diversa membra sunt condita: "Nam propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una". Deus enim masculi et feminae Creator convenientia generationi membra creavit, et gigni corpora de corporibus ordinavit, et diversitas sexuum pertinet ad gignentium, et utriusque commistio ad seminationem pertinet filiorum, et ipsa foecunditas ad benedictionem pertinet nuptiarum, haec autem omnia ex Deo. Postquam autem Adam naturali carnis appetitu cognovit Evam, et naturam inseruit naturae, concepit Eva et peperit filium, ut vocavit nomen eius Cain; de quo dicit Adam: "acquisivi hominem per Deum". Et rursum: "Cognovit Adam Evam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Seth, dicens: suscitavit mihi Dominus semen aliud pro Abel quem occidit Cain". Ista autem corporum commixtio cum calore, cum voluptate, cum semine a Deo facta et pro suo modo laudabilis approbatur, quae aliquando et ….. efficitur munus impiorum: munus vero piorum propagatio est foecunda filiorum. Bona est masculi et feminae coniunctio, de qua ordinate seminatus nascitur homo; hanc Deus benedixit, hanc Patriarchae et Prophetae retinuerunt, Apostoli confirmaverunt: Ille ille, inquam, carnalem copulam benedixit qui coelum et terram creavit. Semel namque locutus est Deus, ultra non addidit: Semel dixit: "Crescite et multiplicamini".."



HOME